HOLSATIA

HOLSATIA
HOLSATIA
Ducatus Daniae, a nemoribus sylvisque nomen habet, est enim ea regio silvis saltibusque frequentissima, et holt Cimbris ac Germanis inferioribus lignum significat. Nec desunt, qui a Cavo lapide nomen regioni vindicent, quod Duces Holsatiae, Comites a Cavo lapide dicti prius sint. Est autem hic tractus portio
Cymbricae Chersonesi, quae continentis in Arctos extensae extrema pars est. Terminos habet ab Ortu Bilenam fluv. ab Occasu Storam, ab Austro Albim, a Sept. vero Eidorum. Holsatia quod per Albima a reliqua Germania versus Mer. seiungatur, Nord. Albinga in Historiis nuncupata, et in quatuor partes tribura fuit: quarum extrema Teutomarsia inter Albis et Eidori ostia: Indie Marsi, a Stora flum. nomen habentes Stormariorum, ad inclitam urbem Hamburgum et Billenam ad Travum fluv. habitant: Supra hos Holsatia vet. ad Eidorum et Levesoum usque pertinet, cuius Chilonium metropolis est: Inde versus Ort. Wagria Slavorum seu Henetorum sedes vetusta, usque ad mare Balthicum et Travam portigitur, et regionis amplitudine ceteris partibus antecellit Ioh. Matal. Metell. Baudr. Holsatiae Ducatus, Holstem incolis, Holsace Gallis, Holsatia Hispanis et Italis, provincia est Germaniae, in Saxonia inf. nuncque in Daniae regno comprehensa, cum partim Regi Daniae subiaceat, partim Duci Holsatiae Slesvicensi. Terminatur a Sept. Ducatu Slesvicensi seu Iuria Merid. ab Occas. mari Germanico, ab Ortu mari Balthico et Ducatu Lavenburgensi, a Met. autem Ducatu Bremensi et Ducam Luneburgensi, a quibus separatur Albi fluvio. Dividitur autem in quatuor partes, nempe in Ditmarsiam, Dithmarsen, Holsatiam propriam, Holstein, Stormariam Stormaren. et Wagriam Wageren. Eius urbes praecipuae sunt Lubeca, Lubeck, et Hamburgum Hambourg, quae Imperiales sunt, seu liberae, et Hanzeaticae. Regi Daniae subsunt Glucstadium, Krempa, Brundsbutela, Meldorpium, Rensburgum, Pinneberga, cum toto Comitatu, Segeberga, et alia loca minoris notae: Duci autem Holsatiae Slesvicensi parent Chilonium, Lunda, Heyda, Oldenburgum, Bordesholmia, et alia oppidula. Origo Ducum ex familia Oldenburgo-Danica, in qua Theodoricus, cogn. Fortunatus, Comes Oldenburgicus, fil. Christiani linearum reliquarum bona collegit; ex pacto etiam A. C. 1360. Com. Delmenhorstanum sibi adversus Bremenses asleruit, et ob uxorem Hedvigem filiam Gerhardi Holsati Ducis Slesvici familiae Schawenburgicae, ius successionis in Slesvicensem Principatum et Holsatiam liberis reliquit. Pater Christiani et Gerhardi, quorum hic Oldenburgios continuavit, ille lineae Dano-Holsaticae auctor fuit. Hic, post mortem Christophori Palatini, ad regnum vocatus, A. C. 1448. in Dania et Norvegia coronatus est: a Suecis quoque Carolo Canuti eiecto, receptus. In eius gratiam Holsatiam, cum Stormaria et Dithmarsia (cuius incolae de hoc moniti, quod Bremensibus hactenus paruissent, se submittere detrectârunt) coniunxit atque unum Ducatum effecit, Fridericus III. Imp. A. C. 1474. Obiit A. C. 1478. Academiae Hafniensis fundator. Eius filii, Ioh. lineam priorem Regiam, et Fridericus secundam orsi sunt. Quorum hic, ob Holsatiae iniquam divisionem cum fratre disledit, Christierno dein II. fratris filio pulso primum, dein cum in regnum rediislet, capto, regnum adeptus est. Obiit A. C. 1533. libertatis Danicae auctor. Eo geniti sunt Christianus III. Regiae Holsaticae, et Adolphus Gottorpine Holsaticae, familiarum auctores. Christiano III. qui Obiit A. C. 1558. successit fil. Fridericus II. pater Christiani IV. et Ioh. qui Sonderburgicum ramum sevit. Adolphus vero, non sine sanguine Diethmarsos domuit, pater ex Christina Hassiaca, inter alios Ioh. Adolphi, qui Archiep. Bremensis primum, dein Ep. Lubecensis, primus in ea dignitate maritus, Obiit A. C. 1616. et Friderici maioris natu, qui A. C. 1621. Fridericostadium ab Arminianis condi passus est, in vicennium libertate Religionis promislâ, quae dein in aliud prorogata. Caesarei dein belli turbis involutus, pacis causâ ad Tillium profectus, non aliud obtinuit, quam ut promisso a Rege seceslu tolerabilius suis esset. Itinere Persico inprimis fama eius increbuit, quod suasore, Othone Bruckmanno, suis auspiciis, suscipi voluit, A. C. 1636. Cum A. C. 1640. ultimus Sahawenburgiorum Exstinctus eslet, ei pars Binnebergici Comit. in Holsatia, quam A. C. 1460. Otho Comes pro iure suo in Holsatiam a Christiano I. acceperat, obrigit. Obiit A. C. 1659. Pater Friderici, qui in Gallia: Ioh. Georgii, qui in Italia Obiêrunt: Christiani Alberti et Aug. Friderici. Habuit etiam fratrem Ioh. Frideri. qui, cum primus ex Holsatis passus esset, sibi persuaderi, ut hereditariam portionem, apennago accepto, non exigeret, Ep. fuit Lubecensis (cuius ab habitantione lineam Eutinensem vocant) susceptique ex Iulia Felicitate Wirtenbergica Ioh. Aug. literis, quarum causâ Argentinae, Lipsiae et in Belgio commoratus est, egregie imbutum, vide Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist. Ceterum Holsatos et Vandalos Marchiones in concordiam reduxit Ericus VI. A. C. 1286. Ab iisdem Valdemarus IV. Daniae Rex, quod durius illos tractâsser, oppugnatus est, circa A. C. 1360. Albertus dein Megapolitanus Sueciae Rex, declaratus A. C. 1363. Hamburgum deiectâ statuâ Rolandi, Carolo IV. Imp. approbante, iis adiudicavit. Flos Holsaticae nobilitatis periit a. C. 1500. bello contra Diethmarsos, sub Ioh. Rege Cum Ducibus Holsatiae de Ducarus Sleswicensis feudo transegir Frideric. II. A. C. 1566. Occupatam Holsatiam a Tillio Christianus IV. receptutus, pacem facere coactus est, bello Gemr. A. C. 1629. etc. Cluv. Hist. Univers. Laet. Comp. Hist. Univ. etc. Addo de Ioh. Friderici II. patre qui Sondersburgici rami auctor est se duabus coniugibus Elisabetha Brunsvico-Grubenhagia et Agnete Hedvige Anhaltina, numerosam suscepit prolem, filios inprimis complures; e quibus Christianus (nat. A. C. 1570.) Arram ins. habitavit improlis: Ernestus (nat. A. C. 1572.) et Aug. (nat. A. C. 1574.) proelio contra Turcas, ad Agriam, cecidêre A. C. 1596. Ioh. Adolphus (nat. A. C. 1576.) ante fratrem Fridericum, Nordburgum inhabitavit, Def. A. C. 1624. alii etiam vitam clausêre caelibes: quatuor exceptis, a quibus totidem lineae, Sonderburgica, quam continuavit Alexander, nat. A. C. 1573. Nordburgra, quam Fridericus (nat. A. C. 1581.) inchoavit: Glucksburgia seu Lucksburgia, quae Philippum (nat. A. C. 1584.) auctorem habet, et Arnspekia seu Ploenensis, cui originem dedit Ioachimus Ernestus (nat, 1595.) quas omnes vide suis locis. Quod vero Schawenburgo-Holsaticam Familiam attinet, descendit illa ab Adolpho Brunonis Ep. Mindensis fratre, qui Schawenburgicum Comitatum a Conrado II. Imp. obtinuit, A. C. 1030. Eius nepos a Lothario I. Hosatiam adeptus est. Postea sec. decimo tertio in duos ramos stirps abiit, Kielensem seu Chiloniensem, vel Wagrium, qui defecit in Adolpho, A. C. 1390. atque Rensburgensem: qui iterum in Rensburgensem et Pinnebergensem seu Schawenburgicum subdivisus est. Priori dignitas accessit Ducalis, cum Gerhardo Slesvicum conederetur, sed in eiusdem filio linea defecit. Posterior rursus in duas lineas abiit, quarum una in Ernesto, Principali axiomate insignito, defecit, A. C. 1622. altera, et sic tota familia, in Othone terminata est, A. C. 1640. Vide infra ubi de Fam. Schawenburgica. Phil. Iac. Spener. Theatr. Part. I. in Indic. et Part. II. p. 16. Autiquiora eius tempora quod attinet, Carolo Mag. Caesare, Holsatis, Stormaris atque Ditmarsis Albion praefuit. Post hunc a Carolo Otho seu udo rector impositus: Inde Saxonum Witikindeae et postea per Annos 120. Billingianae familiae Principes habuêre; quorum auspiciis Comites plerumque eiusdem saepe cum istis prosapiae, regioni moderati sunt. Ex his Godefredus, a Magno, Billingianorum postremo, Holsatis Comes datus, Vandalorum, dum praedas in Stormaria agitantes incautius persequitur, insidiis circum ventus, Adolphum, Adolphi I. Schavenburgii Com. nepotem pronepotemve, incertum, successorem habuit, Lotharii sponte praefectum, qui tum, post Billingianorum stirpem exstinctam, Saxonum Ducem agebat. Cuius familiae Principes vatiâ sorte egêre, donec multis casibus iactati, Oldenburgiis, Danici regni opibus suffultis, tandem concederent. Ex iis enim Adolphus III. ab Alberto Ascanio exturbatus, iuslu Conradi III. Caes. amissa recepit, ope lotharii Imp. viduae et generi eius Henrici Catuli Ducis Saxon. ob quos pulsus fuerat. Eadem Adolpho IV. rerum vicissirudo, cui bis ereptam ab Henrico Leone terram, primum Fridericus Imp. iterum Bernardus Saxo, et Otho Brandeburgicus, fratres Ascanii, restituêrunt. Atrocius adversus Canutum Daniae Regem huiusque postea succeslorem Woldemarum cerramen fuit, multis Adolphi in istos iniuriis contractum: quas hic primo certâ pecuniae summâ, dein cum offensas iteraret, ditione multatus, eâ a victore recipiendae libertatis lege impositâ captivo, ut simul cum possessione etiam repetendi animum sollenni sacramento datisque obsidibus abdicarer. Sic provinciae impositus est Albertus Orlamundanus Comes, eadem quâ Adolphus matre genitus, Regis nomine praeesse iuslus. Sed Praefectorum austeritate et Danorum superbiâ irritati Holsati, ad domeltica impetia respicere coepêrunt. Quorum in Danos odio animadverso, nobilis quaedam matrona (von Deest) Adolphum Schawenburgi tum agentem adiit expositoque rerum statu perpulit, ut filium natu minimum Adolphum in Holsatiam ducendum permitteret, popularibus ostentandum, quando provisis, quae tempus moneret, certior proseperi exitus fiducia foret. Qui dum Kellingsdorfii apud feminam aliquandiu latet, Nobilium promptissimi Segebergae Praefectum adorti eum obtruncanut, auctique popularium affluxu, Patris praeterea, atque Gerhardi Pontificis Brem. et Henricorum Suerini ac Werlae Comitum, opibus, iugum excutiunt; quo pacto Adolphus non multo labore provinciam recuperavit: adeo mutatâ in contrarium fortunâ, ut Woldemarus, quem henricus Suerini Com. egregio facinore iam duobus abhinc annis regia domo abteptum captivum abstraxerat, supra 45000. marc. arg. etiam eiuratâ Holsatiâ libertatem redimere cogeretur. Qui cum fidei immemor, totâ mole Regni, vim ultum iret, insigui ad Bornhowedam strage periurium luit. Tantis veor casibus superstitem Schawenburgicam gentem Oldenburgii Comites pervertere. Vide omnino Tob. Pfanner. de praecipuis Germ. Princip. gentib. c. 11. Duces praeter Holsatiam, in titulis suis, Heredes Norvegiae, Duces Slesvici, Stormariae, Ditmarsiae, Comites Oldenburgi et Delmenhorsti, cluent, de quib us omnibus vide suis locis.
Holsatiae urbes.
Brunsbutela, Brunsbuttel, in Dithmarsia. Chilonium, Kiell, in Holsatia propria. Crempa, Krempen, in Stormaria. Glucstadium, Gluckstadt, in Stormaria. Hamburgum, Hambourg, in Stormaria. Itzehoa, Itzehoe, in Holsatia propria. Lubeca, Lubeck in Vagita. Lunda, Lunden, in Dithmarsia. Meldorpium, Meldorp, in Dithmarsia. Oldenburgum, Oldenburg, in Vagria. Oldesloa, Oldesloe, in Vagria. Pinneberga, Pinnenberg, in Stormaria. Plona, Ploen, in Vagria. Rensburgum, Rensburg, in Holsatia,

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Holsatĭa — Holsatĭa, lateinischer Name für Holstein …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Holsatia — Holsatia, neulat. Name für Holstein …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Holsatia — Holsatia, lat., Holstein …   Herders Conversations-Lexikon

  • Corps Holsatia Kiel — Basisdaten Bundesland: Schleswig Holstein Universität: Christian Albrechts Universität zu Kiel Gründung: 1. August 1813 in Kiel Verband …   Deutsch Wikipedia

  • Corps Slesvico-Holsatia — Das Corps Slesvico Holsatia ist ein Corps im Weinheimer Senioren Convent (WSC). Es wurde am 29. Oktober 1848 als Schleswig Holsteinischer Verein in Albertis Kaffeehaus gegründet und wählte den noch heute gültigen Wahlspruch „Fides Libertas… …   Deutsch Wikipedia

  • Erloschene Corps — Als erloschene Corps werden diejenigen Corps bezeichnet, die heute nicht mehr existieren. Dabei kann die Zeitdauer der Existenz von wenigen Wochen und Monaten bis zu Jahrzehnten und mehr variieren. Das Erlöschen eines Corps kann verschiedenste… …   Deutsch Wikipedia

  • Friedrich Graf von Reventlou — Friedrich Graf von Reventlou, Couleurbild des Corps Holsatia Kiel Friedrich Graf von Reventlou (* 16. Juli 1797 in Schleswig; † 24. April 1874 in Starzeddel) war ein schleswig holsteinischer Staatsmann. Er war Mitglied der provisorischen… …   Deutsch Wikipedia

  • Friedrich Graf von Reventlow — Friedrich Graf von Reventlou, Couleurbild des Corps Holsatia Kiel Friedrich Graf von Reventlou (* 16. Juli 1797 in Schleswig; † 24. April 1874 in Starzeddel) war ein schleswig holsteinischer Staatsmann. Er war Mitglied der provisorischen… …   Deutsch Wikipedia

  • Reventlou — Friedrich Graf von Reventlou, Couleurbild des Corps Holsatia Kiel Friedrich Graf von Reventlou (* 16. Juli 1797 in Schleswig; † 24. April 1874 in Starzeddel) war ein schleswig holsteinischer Staatsmann. Er war Mitglied der provisorischen… …   Deutsch Wikipedia

  • Corps — Weinheimer Corpsstudenten auf der Weinheimtagung 2011 Corps (n, /koːr/ (s.), /koːrs/ (pl.), französisch „Körper(schaft), Gesamtheit“; zeitweilig auch „Korps“) ist e …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”